Skip to main content

Pinax botanonymos polyglottos katholikos, Index nominum plantarum universalis, : diversis terrarum, gentiúmque linguis, quotquot ex auctoribus ad singula plantarum nomina excerpi & juxta seriem A.B.C. collocari potuerunt, ad unum redactus, videlicet: Europaeorum Latinâ sive vetere Romanâ, Graecâ antiquâ, Italicâ cum suis, Hetruriâe, Istriae, Venetorum, Forojuliensium, nec non insularum adjacentum Malthae, Cretae vel Candiae, Lesbi, &c. Dialectis, Hispanicâ, Lusitanicâ & in ea regnorum Cataloniae, Valentiae, &c. Gallicâ vetere & neotericâ cum suis, Burgundiae, Narbonae, Parisiensium, &c. idiomatibus. Anglicâ, Scoticâ & Irlandicâ. it: Danicâ, Germanicâ cum suis, Silesiorum, Marchicorum, Pomeranorum, Borussorum &c. sermonum proprietatibus. Belgicâ cum sua Brabanticâ. Bohemicâ, Polonicâ, Lituanicâ, Vinidicâ, Rutenicâ, Wallachicâ olim Dacicâ, Hungaricâ, Sclavonicâ, Croaticâ. &c. Asiaticorum, Hebraeâ, Chaldaicâ, Syriacâ, Arabicâ, Turcicâ cum sua Tripolitana, &c. Tartaricâ, Persicâ, Malabaricâ, Bramanicâ olim Brachmanicâ, prophetarum, magorúmq[ue], veterum, Zeilanicâ sive Cingalicâ, Javanicâ, Bengalicâ, Sinicâ, Japonicâ, Malaicâ, Coreicâ. &c. Africanorum Aegyptiacâ, Aethiopicâ, Mauritanicâ sive Barbaricâ & Tunensium, cum poenorum antiqua, Canaricâ & Madagascaricâ. Americanorum, Brasilianâ, Virginianâ, Mexicanâ & adjacentium populorum aliorúmq[ue] in insulis, & continente solo, hinc inde habitantium, quorum sermonum nomina non omnibus, sed quibusdam tantùm plantis, quotquot apud auctores reperta fuerunt, sparsim adposita sunt. Characteribus Latinorum, Graecorum & Germanorum maximè per Europam usitatis conscriptus, & ita concinnatus, ut plantarum genera, species, colorum & quarumvis partium differentiae, quotquot erudicti ad hunc usque diem adnotarunt , ordine legitimo inter se collocarenrur: citatis (quod improbum laborem requisivit) classicorum auctorum & eorum, qui in plerisque suprâ laudatis linguis scripserunt, locis genuinis & correctis, ab ipso Hippocrate ad nostri seculi usq[ue] botanicos vel novissimè exortos, desumptis, ut cuilibet in sua lingua evolvendi libros herbarios daretur ansa, si quid circa quamlibet herbam ultrà scire desideret, adeò ut index hic minoris lexici, nunquam non amplificandi, vicem praebeat, sicuti pluribus ex breviloquio ad lectorem constat. In gratiam botanophilorum non tantùm eruditorum, sed etiam hortulanorum illiteratorum, ut nomina plantarum rectè scribere, pronunciare, suis usibus applicare, eoque instar perpetui catalogi frui possent. Accessit in calce indicis pugillus plantarum rariorum cum figuris aliquot aeneis, & brevibus nonnullis descriptionibus, quarum mentio in indice facta. His, ut indicum multitudo evitaretur, intertextus est nonnullarum Brasiliae plantarum indiculus, quarum nomina apud clar: pisonem & alios non extant, cum quibusdam clar: Jac: Breynii rarioribus, quae prodromus ejus fasciculi rariorum plantarum habet, & aliis, partim indice contentis, partim indice absolutô, demum appendicis locô adjectis.

Item Preview

SIMILAR ITEMS (based on metadata)